- SALINENSIS Archidiaconatus
- SALINENSIS Archidiaconatusunus est ex quatuor Ecclesiae Vesontionensis. Britto Philippid. l. 10.Atque Salinenses angusta in valle sedentes,Defaecata quibus flammarum ardore ministratLympha salem, puteis (mirabile) tracta duobus:Unde Bisuntina sua condit edulia vallis.In eadem regione est et Ledo Salinarius; vulgo Lion le Saunier, ut minus mirum sit Sequanos, seu Burgundiones salsos dici, Bourguignons salez. Sunt et Salinae, in Lotharingia, prope Senonias Monaster. vulgo Salmae, Comitivae titulô illustres. Ibidem castrum Salinarum, ad Saliam fluv. a re nomen habet, vulgo Chasteau Salin, Valves.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.